- SEPULTURA
- SEPULTURAtriplex olim. Quidam enim cremabantur, quidam terrâ obruebantur, nonnulli in lapideis arcis cum melle condebantur: de quibus omnibus sepeliendi modis vide Salmas. ad Solin. p. 1307. et hîc supra. Addo, in Rep. Atheniensium non ius fuisse ornare sepulchra defunctorum, quantum aut heredis, aut defuncti etiam ambitio postulâsset: verum de tumulis maioris impensae cognosci, neque eum honorem vulgo omnibus, sed claris tantum viris concedi consuevisse. Diversum praeterea fuisse publicae sepulturae honorem, qui bene de Rep. meritis deferebatur: atque iis interdum Mausolaea de publico excitata fuisse. Sic Dion elatus publice sepulchrique monumento donatus legitur, apud C. Nepotem in eo, cap. ult. ad quem, inter monumenta publicô sumptu: et ea, quae decretô solum publicô, facta, proin discrimen faciendum, monet Casaubon. Apud Ecclesiae Romanae Scriptores Sepultura idem quod Atrium est et Coemeterium, scil. obventiones quae Sacerdotibus ob sepulturam contingunt. In eadem, Sepultura Crucifixi, dicitur imago et repraesentatio Iesu Christi, in aedibus sacris die Parasceves fieri solita: de qua utraque vocis notione vide Car. du Fresne in Glossar. uti de Sepultura veter. Christianorum et quorundam Haereticorum, egregia apud I. C. Suicerum Thes. Eccl. voce Γαφή.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.